Letter 34
Leo thanks Julian for his letter and asserts that he finds Eutyches to hold heretical views.
2. Et quia clementissimus imperator, pro benevolentia ac pietate animi sui, de statu huius, qui ante honorabilis videbatur, diligentius voluit iudicari, atque ob hoc indicendum credidit episcopale concilium, per fratres nostros Iulium episcopum, et Renatum presbyterum, sed et filium meum diaconem Hilarum, quos ex latere meo vice mea misi, ad fratrem nostrum Flavianum sufficientia pro qualitate causae scripta direxi, quibus et vestra dilectio, et Ecclesia universa cognoscat, de antiqua et singulari fide, quam indoctus impugnator incessit, quid divinitus traditum teneamus, et quid incommutabiliter praedicemus. Quia tamen non debemus partes miserationis omittere, congruere moderationi credidimus sacerdotum, ut si condemnatus presbyter plena satisfactione corrigitur, sententia, qua obstrictus est, relaxetur: si vero in eodem insipientiae suae luto iacere delegerit, statuta permaneant; et cum eis habeat sortem, quorum est secutus errorem. Data idibus Iunii, Asturio et Protogene viris clarissimis consulibus.
(Patrologia Latina 54, 801-802 = Ballerini 1753: 868-870)