Letter 17
Leo papa universis episcopis per Siciliam constitutis .
Occasio specialium querelarum, curam nobis providentiae generalis indicit, ut quod in duabus provinciae vestrae Ecclesiis improbe gestum, iniusteque praesumptum est, id constitutione perpetua ab omnium episcoporum usurpatione resecemus. Taurominitanis enim clericis Ecclesiae deplorantibus nuditatem, eo quod omnia eius praedia, vendendo, donando, et diversis modis alienando, episcopus dissiparet; etiam Panormitani clerici, quibus nuper est ordinatus antistes, similem querimoniam in sancta synodo, cui praesidebamus, de usurpatione prioris episcopi detulerunt. Quamvis ergo iam ordinatum a nobis sit quemadmodum utriusque Ecclesiae utilitatibus consulatur, ne tamen hoc perniciosum nequissimae depraedationis exemplum cuiquam posthac fiat imitabile, hanc praecepti nostri formam apud dilectionem vestram volumus esse perpetuam: qua sine exceptione decernimus ut ne quis episcopus de Ecclesiae suae rebus audeat quidquam vel donare, vel commutare, vel vendere; nisi forte ita aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium Ecclesiae profuturum. Nam presbyteri, vel diaconi, aut cuiuscumque ordinis clerici, qui conniventiam in Ecclesiae damna miscuerint, sciant se et ordine et communione privandos: quia plenum iustitiae est, fratres charissimi, ut non solum episcopi, sed etiam totius cleri studio, ecclesiasticae utilitatis incrementa serventur, et eorum munera illibata permaneant, qui pro animarum suarum salute propriam substantiam Ecclesiis contulerunt. Data XII kalend. Novembris, Calepio v. c. cons.
(Patrologia Latina 54, 703-705 = Ballerini 1753: 727-729)