Letter 14
First Leo chastistes Anastasius for abusing his authority of the vicar of Rome in Illyricum in mistreating Bishop Atticus of Old Epirus. He admonishes him that he shall not ignore the rights of the metropolitan bishops in Illyricum. Further on, he refers to the rules that shall be observed in the ordinations of bishops.
3. In civitatibus quarum rectores obierint, de substituendis episcopis haec forma servetur: ut is qui ordinandus est, etiamsi bonae vitae testimonium habeat, non laicus, non neophytus, nec secundae coniugis sit maritus, aut qui unam quidem habeat, vel habuerit, sed quam sibi viduam copularit. Sacerdotum enim tam excellens est electio, ut haec quae in aliis Ecclesiae membris non vocantur ad culpam, in illis tamen habeantur illicita.
4. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur: ut et qui habent, sint tamquam non habentes , et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo, vel tertio servandum est, ne aut levitico, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.
5. Cum ergo de summi sacerdotis electione tractabitur, ille omnibus praeponatur quem cleri plebisque consensus concorditer postularit: ita ut si in aliam forte personam partium se vota diviserint, metropolitani iudicio is alteri praeferatur qui maioribus et studiis iuvatur et meritis: tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur; ne civitas episcopum non optatum aut contemnat, aut oderit; et fiat minus religiosa quam convenit, cui non licuerit habere quem voluit.
Further on, he speaks about the subordination of the metropolitan bishops to the vicar and on the mode of election of the metropolitan bishops. He laids down a rule that the provincial council shall be held twice a year, and that the bishop cannot change his diocese for another one.
9. Alienum clericum, invito episcopo ipsius, nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque convenerit. Nam gravis iniuriae reus est qui de fratris Ecclesia id quod est utilius aut pretiosius audet vel allicere, vel tenere. Itaque si intra provinciam res agitur, transfugam clericum ad suam Ecclesiam metropolitanus redire compellet. Si autem longius recessit, tui praecepti auctoritate revocabitur; ut nec cupiditati, nec ambitioni occasio relinquatur.
Then Leo says that the Vicar requires a meeting of bishops, two from each province will be enough. In the last paragraph of the letter, the rule is set that in case of dissension between the Vicar and the bishops, Rome shall be consulted. It is accompanied by some reflexions on the hierarchial structure of the Church.
(Patrologia Latina 54, 672-674 = Ballerini 1753: 687-689)