Letter 12
First Leo condemns tumultuous episcopal ordinations, forbids to ordain bishops too hastily.
3. Dicente enim Apostolo ut inter alias electionis regulas is episcopus ordinetur quem unius uxoris virum fuisse aut esse constiterit, tam sacrata semper habita est ista praeceptio, ut etiam de muliere sacerdotis eligendi eadem intelligeretur servanda conditio; ne forte illa, priusquam in matrimonium eius veniret, qui aliam non habuisset uxorem, alterius viri esset experta coniugium. Quis igitur tolerare audeat quod in tanti sacramenti perpetratur iniuriam, cum huic magno venerandoque mysterio nec divinae quidem legis statuta defuerint, quibus evidenter est definitum ut virginem sacerdos accipiat uxorem, et alterius torum nesciat coniugis, quae uxor futura est sacerdotis? Iam tum enim in sacerdotibus figurabatur Christi et Ecclesiae spiritale coniugium, ut quoniam vir caput est mulieris, discat Sponsa Verbi non alium virum nosse quam Christum, qui merito unam eligit, unam diligit et aliam praeter ipsam suo consortio non adiungit. Si ergo etiam in veteri Testamento haec sacerdotalium coniugiorum forma servata est, quanto magis sub Evangelii gratia constituti, apostolicis debemus servire praeceptis, ut quamlibet quis bonis moribus praeditus, et sanctis operibus inveniatur ornatus; nequaquam tamen vel ad diaconi gradum, vel ad presbyterii honorem, vel ad episcopatus culmen ascendat, si aut ipsum non unius uxoris virum, aut uxorem eius non unius viri fuisse claruerit?
(Patrologia Latina 54, 648-649 = Ballerini 1753: 660-661)