213. [in Coll. Avell.]
EXEMPLUM SUGGESTIONIS GERMANI ET IOHANNIS EPISCOPORUM FELICIS ET DIOSCORI DIACONORUM ET BLANDI PRESBYTERI.
1. In ciuitate Aulonitana quo ordine cum dei adiutorio peruenimus et quomodo sumus suscepti ab episcopo ciuitatis ipsius et quid est actum uel qualem responsum dederunt et quia hoc promisit, ut cum metropolitanum suum faceret libellum, in alia epistola beatitudini uestrae significauimus. 2. Nam quod in Scampina ciuitate factum est, uestris orationibus tacere non omisimus. Antequam nos ingrederemur in ciuitatem ipsam, uenerabilis Troius episcopus cum suo clero uel plebe in occursum nobis egressus est, et quomodo deus in ipsa die benedictus est et quae festiuitas per ipsius pietatem est subsecuta, ad notitiam apostolatus uestri referimus. 3. Nobis praesentibus uel suo clero et nobilibus uiris ipsius ciuitatis libellum scripsit. Porrigit: suscepimus et praesenti omni clero uel plebe in gradu a seruo uestro Petro notario sanctae ecclesiae Romanae est relectus. 4. Erat conuentus in basilica sancti Petri. Confitemur beatitudini uestrae: tantam deuotionem, tantas deo laudes, tantas lacrimas, tanta gaudia difficile in alio populo uidemus. Prope omnes cum cereis uiri cum mulieribus, milites cum crucibus in ciuitate nos susceperunt. Celebratae sunt missae, nullius nomen obnoxium religionis est recitatum nisi tantum beatitudinis uestrae. Noster episcopus uenerabilis Germanus missam celebrauit et promiserunt nec postea recitari nisi quos sedes apostolica suscepit. Quanta uobis operata sunt, deus propitius in uobis conseruet. 5. Istam epistolam ante triginta milia de Lignido fecimus sperantes ipsa die in eadem ciuitate cum dei adiutorio peruenire et, quomodo ad nos peruenit, speramus et ipsius ciuitatis episcopum similia facere. Quod si factum fuerit, data occasione rescribimus. 6. Scampis nos positos post missas hora cenatoria Stephanus et Leontius uu. ss. ab imperatore missi in occursum nobis uenerunt adhuc nescientes nos in partibus Graeciarum positos, quia talia mandata fuerunt comiti Stephano data, ut ad partes Italiae transiret in occursum nostrum. (Est Stephanus iste, quomodo dicitur, de parentela filii uestri magistri militum Uitaliani.) 7. Qui nobis nuntiauerunt Patricium senatorem proscriptum et in exilio missum; pro qua tamen causa, nisi quo modo ad nos peruenerit, non possumus dicere, quia non est de talibus rebus facile deliberare. Dicitur tamen et apocrisiarios Thessalonicensis ecclesiae teneri. Apud quos dicuntur et epistolas inuentas; pro qua causa, nescimus. Cum ipsis et Filuminum et Demetrium magistrianum et alias personas, quarum nomina ignoramus. 8. Ista sunt, quomodo praediximus, quae audiuimus. De causa tamen ecclesiastica cum dei misericordia prospera nuntiantur. Cosmatem tamen medicum, pro qua causa in Italia uenit, penitus intellegere non potuimus, nisi hoc, quia forte queritur. De quo debetis esse solliciti, ut sciatis, pro qua causa ibidem uenit.
214. [in Coll. Avell.]
ITEM SUGGESTIO QUORUM SUPRA.
1. In alia epistola significamus beatitudini uestrae de Scampina ciuitate de uenerabili Troio episcopo, quo ordine libellum dedit et qualis festiuitas est celebrata in ipsa ciuitate. 2. Cum dei misericordia uenimus ad Lignidum. Theodoritus episcopus uenerabilis uir ipsius ciuitatis similiter libellum dedit. Qui libellus in ecclesia est relectus et omnia secundum constitutionem uestram sunt facta.
3. Rogate deum, sperate ab apostolis eius beatissimo Petro et Paulo, ut deus, qui initia talia donauit orationibus uestris, similiter sequantur et prospera, ut tempora coronae uestrae in correctione ecclesiarum semper praedicentur. Quam epistolam ad apostolatum uestrum direximus die Nonarum Martiarum.
(ed. Guenther 1895: 671-673)