Letter 6 [inc. "Omnium quidem"]
Leo is grateful for the letter from the bishops of Illyricum carried by the Presbyter Nicolaus (petitio tuae dilectionis innotuit per filium nostrum presbyterum Nicolaum) in which they asked him important questions. In response he nominates Anastasius his vicar in Illyricum just as previous popes did with his predecessors.
3. Credita itaque tibi, frater charissime, gubernacula pervigil tene, et mentis tuae oculos per omnia quae curae tuae videas iniuncta circumfer, in mercedem tuam profutura custodiens, et his qui disciplinam canonum labefactare nituntur obsistens. Divinae legis sanctio veneranda, et canonum specialius decreta serventur. Per commissas tibi provincias tales Domino sacerdotes, quibus sola vitae et clericalis ordinis suffragantur merita, consecrentur. Nihil gratiae personali, nihil ambitioni, nihil redemptis permittas licere suffragiis. Examinentur diligentius, et per longum vitae tramitem disciplinis ecclesiasticis, qui ordinandi fuerint, imbuantur. Si tamen illis omnia quae a sanctis Patribus sunt constituta conveniant, et quae beatum apostolum Paulum de talibus legimus praecepisse custodierint, ut unius uxoris vir sit, et hanc virginem, ut auctoritas divinae legis cavet, acceperit. Quod ita sollicitius volumus custodiri, ut omnibus excusationibus locum adimamus, ne se quisquam credat posse ad sacerdotium pervenire, qui uxorem antequam Christi gratiam consequeretur accepit, qua deficiente alteram post baptismum coniunxerit sibi. Cum negari uxor illa non possit, nec prioris coniugii numerus aboleri, et eorum ita sit pater filiorum quos ante baptismum ex illa susceperit, quemadmodum et illorum fit quos ex altera post baptismum noscit suscepisse. Sicut enim peccata et quae illicita esse noscuntur per lavacrum baptismatis abolentur, ita quae sunt legis praecepto concessa vel licita non delentur.
There follow the decrees saying that the metropolitan bishops shall not ordain bishops without consultation with their primate, i.e. the papal vicar, and that issues that could not be settled at the provincial council shall be referred to Rome.
6. Haec itaque in omnium fratrum facies notitiam pervenire, ut nullus deinceps per ignorationem in observandis his quae praecepimus excusandi se reperiat facultatem. Ad ipsos etiam metropolitanos singularum provinciarum nostra, quibus eos moneremus, scripta direximus: ut noverint apostolicis obediendum esse sententiis, et tunc se nobis parere cum fraternitati tuae ex nostra delegatione coeperint, secundum ea quae scripsimus, obedire. Cognovimus sane, quod non potuimus silentio praeterire, a quibusdam fratribus solos episcopos tantum diebus Dominicis ordinari; presbyteros vero et diaconos, circa quos par consecratio fieri debet, passim quolibet die dignitatem officii sacerdotalis accipere; quod contra canones et traditionem Patrum usurpatio corrigenda committit, cum mos quibus est traditus circa omnes sacros ordines debeat omnimodis custodiri; ita ut per longa temporum curricula, qui sacerdos vel levita ordinandus est, per omnes clericalis officii ordines provehatur: ut diuturno discat tempore, cuius et doctor ipse futurus est. Data pridie idus Ianuarias, Theodosio XVIII et Albino coss.
(Patrologia Latina 54, 617-620 = Ballerini 1753: 619-623; see also Silva-Tarouca 1937: 56-57)