Letter 4
In the introduction to the letter, Leo laments over the poor discipline in the Churches.
1. Admittuntur passim ad ordinem sacrum, quibus nulla natalium, nulla morum dignitas suffragatur: et qui a dominis suis libertatem consequi minime potuerunt, ad fastigium sacerdotii, tamquam servilis vilitas hunc honorem capiat, provehuntur: et probari Deo posse creditur, qui domino suo necdum probare se potuit. Duplex itaque in hac parte reatus est, quod et sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur, et dominorum quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinent, jura solvuntur. Ab his itaque, fratres carissimi, omnes provinciae vestrae abstineant sacerdotes: et non tantum ab his, sed ab aliis etiam, qui orginali, aut alicui conditioni obligati sunt, volumus temperari: nisi forte eorum petitio aut voluntas accesserit, qui aliquid sibi in eos vindicant potestatis. Debet enim esse immunis ab aliis, qui divinae militiae fuerit aggregandus: ut a castris dominicis, quibus nomen ejus adscribitur, nullis necessitatis vinculis abstrahatur.
2. Qualis vero, cum unicuique constiterit natalium honestas et morum, esse debeat sacri altaris ministerio sociandus, et Apostolo nos docente, et divina praeceptione didicimus, et canonum regulis, a quibus plerosque fratrum declinasse et penitus deviasse reperimus. Nam constat ad sacerdotium pervenisse viduarum maritos; quosdam etiam, quibus fuerint numerosa coniugia, et ad omnem licentiam vita liberior, ad sacrum ordinem passim patefactis aditibus fuisse permissos, contra illam beati Apostoli vocem, qua talibus exclamat dicens: Unius uxoris virum; et contra illud antiquae legis praeceptum, quo dicitur et cavetur: Sacerdos virginem uxorem accipiat, non viduam, non repudiatam. Hos ergo, quicumque tales admissi sunt, ab ecclesiasticis officiis et a sacerdotali nomine, apostolicae sedis auctoritate iubemus arceri; nec hoc enim sibi poterunt vindicare, cuius capaces, per hoc quod illis obstiterat, non fuerunt: huius discussionis curam nobis specialiter vindicantes, ut si qua forsitan de his commissa sunt, corrigantur, nec liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur; quamquam ignorare numquam licuerit sacerdotem, quod canonum fuerit regulis definitum. Haec ergo ad provincias vestras, per Innocentium, Legitimum et Segetium, fratres et coepiscopos nostros, scripta direximus; ut quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam zizania nulla corrumpant. Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consueverunt diligentius amputentur.
(Patrologia Latina 54, 611 = Ballerini 1753: 612-613)