Letter 1 [inc. "Relatione sancti"]
Ad Aquileiensem episcopum
1. Relatione sancti fratris et coepiscopi nostri Septimi, quae in subditis habetur, agnovimus quosdam presbyteros, et diaconos, ac diversi ordinis clericos, quos Pelagiana sive Caelestiana haeresis habuit implicatos, ita in vestra provincia ad communionem catholicam pervenisse, ut nulla ab eis damnatio proprii exigeretur erroris; et pastoralibus excubiis nimium dormitantibus, lupos ovium pellibus tectos in ovile dominicum, non depositis bestialibus animis introisse: et quod per auctoritatem canonum decretorumque nostrorum ne insontibus quidem conceditur, usurpasse; ut relictis ecclesiis, in quibus clericatum aut acceperant, aut receperant, instabilitatem suam per diversa circumferant, amantes semper errare, et numquam in fundamento apostolico permanere. Quoniam qui nullo discussi examine, nullo sunt praejudicio suae professionis obstricti, hunc maxime expetunt fructum, ut sub velamento communionis plures domos adeant, et per falsi nominis scientiam multorum corda corrumpant. Quod utique efficere non possent, si ecclesiarum praesules necessariam diligentiam in talium receptione servassent: ne cuiquam eorum evagari in diversa licuisset.
2. Ne ergo hoc ulterius audeatur, neve per quorumdam negligentiam introducta pernicies, ad eversionem multarum tendat animarum; hac nostri auctoritate praecepti, industriae tuae fraternitatis indicimus, ut congregata apud vos synodo provincialium sacerdotum, omnes sive presbyteri, sive diaconi, sive cujusque ordinis clerici, qui de Pelagianorum Caelestianorumque consortio in communionem catholicam ea imprudentia sunt recepti, ut non prius ad damnationem sui coarctarentur erroris, nunc saltem, posteaquam hypocrisis eorum ex quadam parte detegitur, ad veram correctionem, quae et ipsis prodesse, et nullis possit nocere, cogantur. Damnent apertis professionibus suis superbi erroris auctores, et quicquid in doctrina eorum universalis ecclesia exhorruit, detestentur: omniaque decreta sinodalia, quae ad excisionem hujus haereseos Apostolicae Sedis confirmavit auctoritas, amplecti se, et in omnibus approbare, plenis et apertis, ac propria manu subscriptis protestationibus eloquantur. Nihil in verbis eorum obscurum, nihil inveniatur ambiguum. Quoniam novimus hanc istorum esse versutiam, ut in quacumque particula dogmatis execrandi, quam a damnandorum soliditate discreverint, nihil sibi sensuum suorum aestiment esse non salvum.
In what follows, Pope Leo refutes the Pelagian doctrine and says that anyone who is adhering to it shall be separated from the communion of the Church.
5. Illam quoque partem ecclesiasticae disciplinae, qua olim a sanctis patribus et a nobis saepe decretum est, ut nec in presbyteratus gradu, nec in diaconatus ordine, nec in subsequenti officio clericorum ab ecclesia ad ecclesiam cuiquam transire sit liberum, ut in integrum revoces, admonemus: ut unusquisque non ambitione illectus, non cupiditate seductus, non persuasione hominum depravatus, ubi ordinatus est, perseveret: ita ut si quis sua quaerens, non quae Jesu Christi, ad plebem et ecclesiam suam redire neglexerit, et ab honoris privilegio, et a communionis vinculo habeatur extraneus. Non autem dubitet dilectio tua, nos, si (quod non arbitramur) neglecta fuerint, quae pro custodia canonum, et pro fidei integritate decernimus, vehementius commovendos: quia inferiorum ordinum culpae ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam.
(Patrologia Latina 54, 593-597 = Ballerini 1753: 589-591, 593)