Canon 11
Amodo nulli liceat episcoporum ordinare diaconum aut presbiterum literas ignorantem; set si qui ordinati fuerint, cogantur discere. Qui uero diaconus aut presbiter fuerit literis inheruditus et desidiose legere uel implere officium distulerit, et in ecclesia paratus ad omnia non fuerit, ab stipendio reiciendum, et inclinandum, quoadusque curbatus impleat et defendat, quod esse cognoscitur. Aut quid erit in ecclesia Dei, si non fuerit ad legendum exercitatus? Et si perseuerauerit desidiose, et non uult proficere, mittatur in monasterio, quia non potest nisi legendo edificare populum.
(ed. de Clercq 1963: 256)