Canon 15
Et quia ordinatione sacerdotum annuente Deo congruit de omnibus disponere et causis singulis honestum terminum dare, ut per hos reuerentissimus canones et praeteritorum canonum uiror ac floridagermina maturis fructibus enitiscant, statuemus, ut, si quis saecularium honoratorum in itinere obuiam habuerit aliquem ecclesiasticorum graduum usque ad inferiorem gradum honores, ueneranter, sicut condecet Christianum, illi colla subdat, per cuius officia et obsequia fidelissima Christianitatis iura promeruit. Et si quidem illi seculares aequo uehitur clericusque similiter, seculares galerum de capite auferat et clerico sincere salutationis munus adhibeat; si uero clericus pedes graditur et seculares uehitur equo, illico ad terram defluat et debitum honorem sepe dicto clerico sincerae caritatis exhibeat, ut Deus, qui uera caritas est, in utrisque laetetur et dilectione suae utrumque ascescat. Qui uero horum, quae Spiritu sancto dictante sanccita sunt, transgredi uoluerit, ab ecclesia, quam in suis ministris dehonorat, quantum episcopus illius ecclesiae uoluerit, suspendatur.
(ed. de Clercq 1963: 246)