Canon 5
Et quia multa sunt ecclesiae membra, quae diuerso genere pro uitae suae qualitate uel discretione sacerdotali aut oblectari conuenit aut distringi, illud censuimus statuendum, ut, quascunque munificentias clericis aut seruientibus siue de rebus ecclesiae in usum aut de propriis in proprietatem praecedentes dederint sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre praesumant. Si quid tamen culpae extiterit, pro qualitate personarum uel regula canonum praecedentium in persona habeatur, non in facultate districtio.
(ed. de Clercq 1963: 203)