Epistula 88
AGAPITUS EPISCOPUS IUSTINIANO AUGUSTO.
1. Licet de sacerdotii mei primitiis pietatis diuinae muneribus ad referendas essem gratias multipliciter obligatus, susceptis tamen, uenerabilis imperator, per Heraclium uenerabilem presbyterum filium nostrum uestrae serenitatis affatibus, quos aeterni fructus ubertate plenissimos destinastis, uotorum meorum sunt in domino gaudia geminata, quod adunatis felicitatis uestrae prouectibus tali mentis gloriosae proposito terrena uobis regna subicitis, ut simul caelestia conquiratis.
Further Agapetus thanks the Emperor for the gratulations he sent him after elevation to the Apostolic See and praises his orthodox faith.
6. Cuius studii beniuolentiae uehementius insistentes etiam nos in adquirendis eis, quos Arrianam significatis uitare uelle perfidiam, paternae traditionis aestimatis declinare posse censuram, scilicet ut et in his honoribus, in quibus fuerunt apud haereticos, perseuerent et promoueantur ad alios. Quapropter bonum hoc equidem et summa laude praecipuum, quod omnes ouili dominico per ueram fidem cupitis adgregare; sed non oportet nobis eos, qui non recte ingredi moliuntur, excipere beato Paulo apostolo commonente: nemini dantes ullam offensionem, ut non uituperetur ministerium nostrum. 7. Quanta autem paternarum constitutionum, si sic recipiantur, quod absit, incurratur offensio, ne quid pietatem uestram latere contingeret, ipsas quoque regulas credidi subnectendas, quae specialiter censuerant, ne quis talium reconciliatus aut ecclesiastici ordinis prouectibus augeatur aut desideret honores ulterius possidere, quos se dubitare iam non debet culpabiliter adquisisse; ex quibus pietas uestra melius poterit aestimare, si quo modo tam aperta et synodalia sedis apostolicae liceat infringere constituta, cum sententia clamet apostoli: si tamen quae destruxi, eadem iterum aedifico, praeuaricatorem me ipse constituo. Et ideo securus cum ipsius apostoli uoce profiteor, quia confido in uobis et in domino quod nihil aliud sentiatis; etenim, sicut idem doctor asseruit, certus sum et ego de uobis, quod pleni estis bonitate, repleti omnis scientiae, ut possitis inuicem monere. 8. Si igitur hi, de quibus indicastis, ad fidem rectam uenire festinant, nostrae fidei regulas sequi non abnuant dicente domino: si quis uult post me uenire, abneget se ipsum et sequatur me. Quod si adhuc uituperandis honoris ambitionibus excitantur et pro lucro sanctae fidei humanae gloriae pati damna formidant, ipsi pronuntiant necdum se a uitiis et errore discedere et nos magis uelle suis excessibus implicare. De talibus ergo dicit apostolus: aemulantur autem uos non bene sed excludere uos uolunt, ut eos aemulemini. 9. Quae cum ita sint, sancto studio uestro, quo ecclesiam catholicam cupitis ampliari, nihil ex hoc, si tales in clero non recipiantur, credatis inminui apostolo praemonente: quid enim? si quidam eorum non crediderunt, numquid incredulitas eorum fidem dei euacuauit? absit! nam licet simili studio caritatis pro multiplicatione fidelium ille beatus Petrus caelestis regni ianitor traheretur, qui ut Iudaeorum plures adquireret, a doctrina et tramite regulari in non respuendo omni iudaismo descenderat, huic tamen ille iunior uinctus in domino Paulus se retulit obuiasse dicens: sed cum uidissem, quod non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus "si tu, cum sis Iudaeus, gentiliter uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare?" [...]
(ed. Guenther 1895: 333-338).