LXXIC
INCREPATIO AD POPVLVM.
Cum semper, fratres, non cessauerim uos paterna pietate corripere, miror nihil uos tot meis conmotionibus profecisse, et doleo quod frequens praedicatio mea non uos profectu aliquo salutis corrigat, sed quadam contestationis poena constringat. Praedicatio enim sacerdotis in plebe saluandis est correctio contestatio iudicandis. Contestamur enim illis ante iudicii diem, quid illos maneat in ipso iudicio, ut tunc omni excusatione submota et rei sint de peccatis et obnoxii de contemptu. Vnde et ego interdum parcens uobis tacere uelim, sed malo uos contumaciae causas reddere quam me neglegentiae sustinere iudicium. Conperi enim, fratres, quod per absentiam meam ita rari quique ad ecclesiam ueniatis, ita pauci admodum procedatis, quasi me proficiscente me cum pariter ueniretis; et quasi, cum necessitatibus ego pertrahor, uos me cum traxerit ipsa necessitas. Pariter ergo a domo dei absentes sumus, sed hoc interest, quod me absentem necessitas efficit uos uoluntas. Nescitis quia, etsi ego ab ecclesia desum, christus tamen ab ecclesia sua, qui est ubique, non deest? venis, frater, ad ecclesiam, non inuenis ibi episcopum; sed si fideliter uenis, inuenis ibi episcoporum episcopum saluatorem. Nam christianus qui tunc tantum procedit ad ecclesiam, quando episcopus praesens est, non tam dei causa uidetur processisse quam hominis; nec inplesse christiani timentis officium sed amici deferentis obsequium. Quid autem ego uos arguo, cum possitis me uno sermone conuincere? conuincor enim, cum in hac parte clericos uobis magis uideo neglegentes. Quomodo enim possum corrigere filios, cum fratres emendare non possim? aut qua fiducia suscenseam laicis, cum a consortibus pudoris uerecundia conticiscam? ego autem, fratres, non de omnibus loquor. Sunt certe quique deuoti, sunt et alii neglegentes. Ego neminem nomino, conscientia sua unumquemque conueniat!
(ed. Mutzenbecher 1962: 327)