Sermo 26
DE ID QVOD SCRIPTVM EST: REDDITE QVAE DEI SVNT DEO, ET DE MILITANTIBVS.
1. Nonnulli fratres qui aut militiae cingulo detinentur aut in actu sunt publico constituti, cum peccant grauiter, hac solent a peccatis suis prima se uoce excusare quod militant; et ne bene aliquando faciant, occupatos se malis actibus conqueruntur, perinde quasi militia hominum et non uoluntas in culpa sit. Ita quod ipsi gerunt officiis suis adscribunt. [...] Illud autem quale est, quod cum ob errorem aliquem a senioribus arguuntur et inputatur alicui de illis, cur ebrius fuerit, cur res alienas peruaserit, caedem cur turbulentus admiserit, statim respondeat: "Quid habebam facere homo saecularis aut miles? Numquid monachum sum professus aut clericum?" Quasi omnis qui clericus non est aut monachus, possit ei licere quod non licet. [...]
Maximus comments on the Gospel and indicates how one should perform justly public office or military service.
4. Haec autem diuina sententia, quae ad milites loquitur, potest etiam ad clericos retorqueri, qui etiamsi non militare uidentur saeculo, tamen deo et domino militamus, sicut ait apostolus: Nemo militans deo obligat se negotiis saecularibus. Videmur, inquam, non militare remissis ac fluentibus tunicis, sed habemus militiae nostrae cingulum, quo castimoniae interiora constringimus. De quo cingulo dominus ait ad apostolos suos: Sint lumbi uestri accincti, et lucernae ardentes in manibus uestris. Milites igitur Christi sumus et stipendium ab ipso donum que percipimus, sicut dicit beatus apostolus: Qui dedit nobis pignus spiritum; hoc est qui spiritus sancti nos remuneratione ditauit. Si quis ergo christianorum hoc donatiuo contentus forte non fuerit et quaerit amplius, incipit hoc ipso carere quod meruit. Quod specialiter contingit haereticis Arrianis. Dum enim nescio quid amplius quaerunt, inuenientes erroris spiritum gratiam sancti spiritus perdiderunt. Nam et catholicus clericus hac sententia retinetur. Si enim non contentus stipendiis fuerit, quae de altario domino iubente consequitur, sed exercet mercimonia intercessiones uendit uiduarum munera libenter amplectitur, hic negotiator magis potest uideri quam clericus. Nec dicere possumus: "Nemo nos inuasores arguit, uiolentiae nullus accusat", quasi non interdum maiorem praedam auida blandimenta eliceant quam tormenta; nec interest apud deum, utrum ui an circumuentione quis res alienas occupet, dummodo quoquo pacto teneat alienum.
(ed. Mutzenbecher 1962: 101-103)