Book III 35.1
Gregorius. Floridus tifernae tiberinae episcopus cuius ueritatis atque sanctitatis est, dilectioni tuae incognitum non est. Hic mihi esse apud se presbiterum quendam, amantium nomine, praecipuae simplicitatis narrauit uirum, quem hoc habere uirtutis perhibet, ut apostolorum more manum super aegros ponat et saluti restituat, et quamlibet uehemens aegritudo sit, ad tactum illius abscedat.
(ed. de Vogüé 1980: 194)