Canon 28
Nullus episcoporum de ordinationibus clericorum praemia praesumat exigere, quia non solum sacrilegum, sed hereticum est. Sicut in dogmatibus ecclesiasticis habetur insertum, non ordinandum clericum, qui per ambitionem ad imaginem Simonis magi pecuniam offert sacerdoti. Et quia dixit: Gratis accepistis, gratis date. Cum talis sit, qui gratiam Dei a sacerdote estimat pretio comparari, quales illi, qui uendit. Vterque usque ad sinodum ab ecclesia segregetur; cauta enim est in salute prouisio ad effugienda culpa delicti aditum delinquendi repelli.
(ed. de Clercq 1963: 194)