Canon 25
Illud quoque, quamquam priorum canonum sit auctoritate prefixum, quod, dum inter se saeuiunt domni nostri ac malorum hominum stimulo concitantur et alter alterius res rapida cupiditate peruadit, non ista caduca actionem, qua inter sese agunt, ecclesiastica rura contingere aut contaminare praesumant, inuiolabiliter obseruandum censemus: ut, quicumque tam ecclesiae quam episcopi res proprias, quae et ipse ecclesie esse noscuntur, quas pontifex actoribus ecclesiae dinoscitur assignasse, uel abbatum aut monasteriorum siue presbyterorum quaqua temeritatem peruadere, competere uel confiscare praesumpserit, tunc, reseruato correctionis hoc loco adhuc, presbitero eiusdem ecclesiae, cuius interest, peruasorem conuenit admonere et, si restitutionem distulerit, adhuc quasi filios ab omnibus fratribus ad reddendum missis epistulis compellatur. Qui si pertinaciter in peruasione persteterit et se tollere post tertiam communicionem de reicola aut ecclesiae aut propria noluerit, conueniant omnis omnino una coniuentia simul cum nostris abbatibus ac presbyteris uel clero, qui stipendiis ex ipso alimento pascuntur, et, quia arma nobis non sunt altera, auxiliante Christo circumsepto clericali choro necaturi pauperum, qui res peruadit ecclesiae, psalmos cvin dicatur, ut ueniat super eum illa maledictio, quae super Iudam uenit, qui, dum loculos faceret, subtrahebat pauperum alimenta; ut non solum excommunis, sed etiam anathema moriatur et coelesti gladio feriatur, qui in dispectu Dei et ecclesiae et pontificum in hac peruersionem praesumit assurgere. Illud etiam annecti placuit, ut, qui de fratribus ad dandum solatium uenire pro certa infirmitatis necessitate non potuerit, abbates et presbyteros in uice sua transmittat. Qui si preter certam infirmitatis excusationem commonitus aut uenire aut transmitiere noluerit, remotum se a fratrum caritate esse cognuscat. Nam, quod quidem non credimus, si quis contra decreta nostra tali temeratori communicare praesumpserit, in se causam excommunicationis transformet et cum eodem se a caritate omnium sacerdotum cognoscat esse remotum.
(ed. de Clercq 1963: 192–193)