Letter 2
1. [...] Sane quia scio inuictum animum tuum fideliter agere, quae Deus praecepit, commendo tibi fratrem et coepiscopum nostrum Luciferum, sed et carissimos filios meos Pancratium presbyterum et Hilarium diaconum, qui pro statu ecclesiae animo uirili et uirtute deifica tempore tempestiuo aggressi sunt contra inimicos ecclesiae, quos Deus spiritu oris sui destruet.
Letter 3
Liberius episcopus dilectissimo fratri Eusebio.
1,1. Sciebam, domine frater carissime, quod spiritu Dei feruens in causa fidei, quae nos potest domino commendare, fratri et coepiscopo nostro Lucifero et Pancratio compresbytero nostro, qui simul erat profectus cum filio meo Hilario diacono, fida dignareris solatia exhibere nec te posses iis denegare, quos sciebas pro deuotione fidei suae tantum laborem itineris suscepisse.
(ed. Bulhart 1957: 122-123)