Chapter 14
35. Erat adhuc Ruspe oppidum nobile, clarissimis habitatoribus prorsus illustre, cui nullus fuerat episcopus ordinatus, quia diaconus quidam Felix nomine, qui ambire uolebat, repudiatus, honorem pontificis in illo loco nec ipse merebatur nec alterum accipere patiebatur. [...] Dolor honestorum ciuium mentes uehemens exagitabat, cur soli remansissent sine patre spiritali, qui uidebantur super ceteros excellere nobilitate carnali, cum, repente, fama uerax dolentibus nuntiat beatum Fulgentium, quem tot loca primo sacerdotio iudicauerant dignum, nullatenus tempore ordinationis inuentum remansisse presbyterum, gloria maiore uestitum quod honoris superioris sic calcauerat appetitum: illis quibus displicebat superbus ambitor, placet iste laudabilis excusator.
Consentitur ab omnibus ipsum sibi esse seruatum, propterea minime tantis plebibus ambientibus ordinatum. Nesciente igitur beato Fulgentio, Victor primas in itinere petitur a Ruspensibus et uicinis episcopis ordinandi Fulgentium licentia datur. Tunc aggregata uiolentae multitudinis manu, repente beatus Fulgentius, dolens oculos, in cellula propria reperitur, inuaditur, tenetur, ducitur et pontifex esse non rogatur, sed cogitur. Inde ad episcopum, qui admonitus fuerat ordinationem celebrare, perductus, ignoti populi constituitur pater, ita ut in illo propheticum illud complere uideretur oraculum: "Populus quem non cognoui seruiuit mihi".
36. The deacon Felix, who had episcopal ambitions himself, unhappy with the consecration of Fulgentius, hides himself on his route to the church with hostile intentions. The procession with Fulgentius, however, unexpectedly takes another route.
Quod postea diaconus audiens, diuinae uoluntati licet tardius cessit. Hunc ilico reuertentem beatus Fulgentius benigne, affabiliter clementerque excepit, ita ut eum presbyterum ordinaret. Sed ultionem debitam diuina iustitia demonstrauit omnino uelociter et ipse enim diaconus presbyter intra annum mortuus et procurator ei consentiens ad penuriam est redactus.
(ed. Isola 2016: 191-194)