Chapter 15
[...] Venit quidam Firmus nomine negotiator, et intra monasterium sedenti sancto Augustino nobis coram ad pedes genibus provolutus sese iactavit, lacrimas fundens et rogans ut pro suis delictis sacerdos cum sanctis Dominum precaretur, confitens quod Manichaeorum sectam secutus fuisset et in ea quamplurimis annis vixisset, et propterea pecuniam multam ipsis Manichaeis vel eis quos dicunt electos incassum erogasset, ac se in ecclesia Dei misericordia fuisse eius tractatibus nuper correctum atque catholicum factum. [...]
Et ex eo ille homo proposito servorum Dei adhaerens negotiatoris dimisit actionem, et proficiens in ecclesiae membris, in alia regione ad presbyterii quoque Dei voluntate petitus et coactus adcessit officium, tenens atque custodiens propositi sanctitatem; et forte adhuc usque in rebus humanis vivat trans mare constitutus.
(ed. A.A.R. Bastiaensen 1975: 166-168)