Canon 10
Si quis episcoporum sciens aut bigamum aut internuptae maritum ad officium leuitice dignitatis siue presbyterii contra ius canonum promouere praesumpserit, nouent se unius anni spatium ab omni officio sacerdotes esse suspensum. Cui si forte sententiae subiacere contemserit, a communione eius usque in magnam synodum se fraternitas uniuersa suspendat. Illi uero, qui inlicite promoti sunt, regradentur.
(ed. de Clercq 1963: 134)