II.18. (17.) De uirginibus.
[...] (11) Quaeritur autem cur feminae uirgines in benedictione uelentur, quarum haec causa est; in gradibus enim uel officiis ecclesiasticis feminae nullatentus praescribuntur. Nam neque permittitur eis in ecclesia loqui uel docere, sed nec tinguere nec offerre nec ullius uirilis muneris aut sacerdotalis officii sortem sibi uindicare, ideoque hoc tantum ut, quia uirgo est et carnem suam sanctificare proposuit, idcirco uelaminis uenia fit illi, ut in ecclesia notabilis uel insignis introeat, et honorem sanctificati corporis in libertate capitis ostendat, atque mitram quasi coronam uirginalis gloriae in uertice praeferat.
(ed. Lawson 1989: 69)