Canon 24
Si qui clericorum, ut nuper multis locis diabolo instigante actum fuisse perpatuit, reuelli auctoritate se in unum coniuratione intercedente collegerint et aut sacramenta inter se data aut chartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus haec praesumtio praeuelitur, sed res detecta, cum in sinodo uentum fuerit, in praesumturibus iuxta personarum et ordenum qualitatem a ponteficibus, qui tunc in unum collicti fuerint, uindicetur; quia, sicut caritas ex praeceptis dominicis corde, non cartolae conscriptione est uel coniurationibus exibenda, ita, quod supra sacras admittetur scripturas, auctoritate et districtione pontificali est repraemendo.
(ed. de Clercq 1963: 123)