Canon 20
De munificentiis uero sacerdotum id obseruandum, ut, si quid praesenti tempore a clericis de decidentum muneficentiis habetur uel possedetor, deinceps a successoribus nullatenus auferatur, ita ut, qui decessorum largitatibus gaudent, officia ecclesiae, obidientiam et affectum sacerdotebus praebeant. De quibus tamen munificentiis, quae praesenti tempore ab his, sicut dictum est, possedentur, si pro oportunitate episcopo placuerit, quod uoluerit, cummotare, sine accipientis dispendio in locis aliis cummotetur. De munificentiis uero praesentibus, quas unusquis clericis pro sua gratia eorum obsequiis extimat conferendas, sicut in arbitrio dantis est, ut tribuere, quibus uoluerit, debeat, ita, si inobidientia uel contumacia in aliquo accipientis exteterit, culpa agnita in arbitrio sit presedentis, utrum uel qualiter debeat reuocari.
(ed. de Clercq 1963: 121-122)