Canon 4
De familiaritatem extranearum mulierum licit iam multa, quae obseruari debeant, multis canonecis sententiis fuerint statuta, tamen, quod agnoscitur saepe transcendi, conuenit replicari. Ideoque statuimus, ut ne quis antestitum clericorumque omnium licentiam habeat intra domum suam ullam absque his propinquis mulieribus, quas priores canones elocuntur, habere personam. Quibus etiam id specialiter inhibeatur, ut, si quis clericorum suspicionem aduersam aut oblucutione populi de muliere quacumque fortassis incurrerit, eam statim, si intra domum suam habit, abiciat; si certe extranea et sui iuris est, ita omnibus condicionibus studeat euitare, ut infamia, quae excitata est, abrogitur. Quod si quilibet ille antestitum uel clericorum, quod supra scriptum est, uetare noluerit, pro inobidentia triennii excumunicatione multetur. Quod si adulterii permixtio fuerit adprobata, in regradatione honorum priorum canonum statuta seruentur. In quibus communitionibus metropolitanus a conprouincialibus, conprouincialis a metropolitano cum reliquis conprouincialibus distringatur.
(ed. de Clercq 1963: 115-116)