Canon 15
Si quis presbyter adque diaconus, qui neque in ciuitate neque in parrochiis canonecus esse dinuscitur, sed in uillolis habitans, in oraturiis officio sancto deseruiens celebrat diuina mysteria, festiuitatis praecipuas: Domini natale, pascha, pentecosten et si quae principalis festiuitatis sunt reliquae, nullatenus alibi nisi cum episcopo suo in ciuitate teneat. Quicumque etiam sunt ciues natu maiores, pari modo in orbibus ad pontifices suos in praedictis festiuitatibus ueniant. Quod si qui inproba temeritate contimpserint, hisdem festiuitatibus, in quibus in ciuitate adesse dispiciunt, communione pellantur.
(ed. de Clercq 1963: 109)