Chapter 41
5. Ipsa mulieres haereticae, quam procaces! Quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, fortasse an et tingere.
6. Ordinationes eorum temerariae, leues, inconstantes. Nunc neophytos conlocant, nunc saeculo obstrictos, nunc apostatas nostros ut gloria eos obligent, quia ueritate non possunt.
7. Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium ubi ipsum esse illic promereri est.
8. Itaque alius hodie episcopus, cras alius; hodie diaconus qui cras lector; hodie presbyter qui cras laicus. Nam et laicis sacerdotalia munera iniungunt.
(ed. Refoulé 1954: 221-222)