16.2
Abbot and Presbyter Venantius in Tours was unable to celebrate Eucharist due to his poor eyesight [103]. Another presbyter says Mass.
Dicente igitur presbitero, ipse proximus adstetit, ventumque est, ut sanctum munus iuxta morem catholicum, signo crucis superposito, benediceretur. At ille intuitus, vidit quasi ad fenestram absidae scalam positam et quasi descendentem per eam virum senem, clericati honore venerabilem atque oblatum altario sacrificium dextera extensa benedicentem. Haec enim agebantur in basilicae sancti Martini, quod nullus videre meruit nisi ipse tantum; reliqui vero cur non viderint, ignoramus. Ipse tamen deinceps fratribus retulit, nec enim est dubium, haec fideli famulo Dominum demonstrasse, cui etiam dignatus est arcanorum secreta caelestium revelare.
(ed. Krusch 1885: 275)