The king states that the council has gathered to cleanse the kingdom of its sins and restore the discipline of the Church, then he speaks about the specific regulations that the council shall introduce.
[…] Deinde quia conperimus, quod multae Dei baselicae in dispersis locis vestrarum parochiarum constitutae dum ad unius respiciunt ordinationem presbyteri nec assidua in eis sacrificia Domino delibantur, et destitutae remanent atque sine tectis vel [semirutae] fore noscuntur, specialiter in canonibus adnotetis, ut unaquaque eglesia, quamvis pauperrima, quae vel decem mancipia habere potest, sui debeat cura gubernari cultoris; caeterum si minus habuerit, ad alterius ecclesiae presbyterum pertinebit. Nam dum ex omnibus plurimae baselicae, ut praemisimus, unius sollicitudine rediguntur, solum est quia et viduitate persistunt, et difficile sacris cultibus ordo debitus exhibetur.
Quod non tantum sacerdotibus Dei in culpa est, verum etiam et infidelibus iudaeis ridiculum affert, qui dicunt nihil praestitisse interdictas sibi ac destructas fuisse synagogas, cum cernat peiores christianorum effectas esse baselicas. Pro quarum etiam reparatione a vestra universitate censendum est ut eas unusquisque episcopus de tertiis parrochialium baselicarum canonice restuarandas invigilet: qui si tertias ipsas consequi noluerit, cura sui gerendum est, ut presbyter destructae ecclesiae exinde comissam sibi baselicam reparet: evidentem censurae modum apponentes in canone, qualiter debeat incuriosus quisque episcopus condempnari, si praescriptum pro renovandis Dei templis ordinem neglexerit adimplere. Nam et hoc honorificentia vestra promulgari curabit, ut nemo episcoporum pro regiis inquisitionibus exhibendis parrochialium ecclesiarum iura contingat nec quascumque exinde inquisitiones aut evectiones exigere audeat, sed de praediis suarum sedium regio culmini solita perquisitionum obsequia deferat, nihilque de rebus earundem parrochialium ecclesiarum causa stipendii cuiuspiam dare praesumat: quod si fecerit, duorum mensium spatio excomunicari se noverit.
King continues speaking about other issues, mainly concerning the Jews.
(ed. J. Vives 1963: 484-485)