Canon 8
Ne rectores ecclesiae plus propria quam ecclesiastica iura laborare intendant.
Non decet rectores ecclesiae in suis strenuos, et ecclesiasticis rebus esse remissos. Nam quorundam fertur opinio, quod quidam sacerdotum familias ecclesiae in suis propriis laboribus quassent rei propriae profectum augentes, dominicis vere dispendium nutrientes. Unde quiquumque sub hoc neglecto res divinas laborare distulerit speciali placito distringendus est qualiter si de rebus seu augmentis ecclesiae quaestum vel labores rei propriae auxit et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit aut minorationem vel perditionem induxit, quidquid in rebus ecclesiae minorationis exhibuit, totum de rebus propriis ecclesiae illi restituat, ex cuius rebus atque suffragiis suos convinctus fuerit ampliasse labores. Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit aut dispendii vel perditionis quicpiam pertuli, si hoc conprobare potuerit, totum illi a rebus eiusdem ecclesiae reformabitur, pro cuius utilitatibus id expendisse probatur.
(ed. Vives 1963: 377-378)