Canon 7
Ne promissione munerum honoris gratia venundetur.
Quia non expedit ut donum Sancti Spiritus pecuniis conparetur, quamquam ex hoc anticorum canonum disciplinae et multiplices maneant et diversae, tamen quia necesse est ut frequentius reundatur quod sine intermissione praesumitur, ideo novellae huius institutionis formulam instituentes decernimus, ut quiquumque pro conferendo cuiquam sacerdotii gradum aut munus quodquumque aut promissionem muneris antequam ordinetur acceperit, vel etiam postquam ordinatus fuerit in aliquo se pro hoc ipso praesumserit munerari, sive ille qui dederit sive qui acceperit iuxta sententiam Chalcidonensis concilii gradus sui periculum sustinebit.
(ed. Vives 1963: 377)