Canon 1
Ut repulsis omnibus opinionibus supprestitionum, panis tantum et vinum aqua permista in sacrificium offeratur.
Quum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de cetero pro delictorum expiatione Domino dabitur quando in ipsa sacrificii oblatione erratur? Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos contra divinos ordines et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare, alios quoque intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis porrigere, quosdam etiam non expressum vinum in sacramento dominici calicis offerre sed oblatis uvis populis communicare. Quod quam sit evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium et consuetudini ecclesiasticae adversum non difficile ab ipso fonte veritatis provabitur a quo ordinata ipsa sacramentorum materia processerunt. Quum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrifitium suis commendaret discipulis, non illum lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento benedixisse cognoscimus. Ait enim evangelica veritas. Accepit Iesus panem et calicem et benedicens dedit discipulis suis.
Cesset ergo lac in sacrificio offerri, quia manifestum et evidens exemplum evangelicae veritatis influxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non sinit.
Illud vero quod pro complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis nec hoc prolatum ex evangelio testimonium recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit; seorsum enim panis et seorsum calicis commendatio memoratur. Nam intinctum panem aliis Christum prebuisse non legimus, excepto illi tantum discipulo quem intincta bucella magistri proditorem ostenderet non quae sacramenti huius institutionem signaret. Nam quod de inexpresso botro, id est de uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum; calix enim dominicus iuxta quod quidam doctor edisserit, vino et aqua permixtus debet offerri; quia videmus in aqua populum intellegi, in vino vero ostendi sanguinem Christi.
The canon explains theologically why wine must be mixed with water.
Et ideo nulli deinceps licitum erit aliud in sacrificiis divinis offerre nisi iuxta antiquorum sententias conciliorum panem tantum et calicem vino et aqua permixtum. De cetero aliter quam praeceptum est faciens tandiu a sacrificando cessabit quamdiu legitima paenitentiae satisfactione correptus ad gradus sui officium redeat quem amisit.
(ed. Vives 1963: 372-374)