Canon 11
Ne quis alienum clericum uel monachum suscipiat fugientem.
Multae super hoc capitulum Patrum praecedentium sententiae manauerunt, quo multiplici prohibitione sancitum est ut alterius clericum nemo sollicitaret, nemo fugientem reciperet, nemo etiam aut obcelare aut ordinare auderet. Sed quia abundante iniquitate et refrigescente caritate nec honestas attenditur nec cupiditas inhibetur, agendum est ut quos impunis admonitio non emendat, euidens sententia damnationis coerceat.
Placuit ergo, ut nullus alienum presbyterum, abbatem, ministrum sive subdiaconum uel quemlibet clericum seu etiam monachum fugientem uagumque suscipiat, non ad fugam suadeat, non fugae latibulum praebeat, non apud se habito uel retento humanitatem impendat, non occasiones quibus quasi se nesciente alibi lateat, turpi oppositione confingat. Nam horum omnium casibus non solum turpatur honestas, sed et frequenti dolorum acerbitate confoditur fraternitas. Etenim si dicat quis simplici animo alterius clericum suscepisse nec nosse eum fugitiuum exsistere, tunc euidens innocentiae suae puritas approbanda est quando eum quem suscepit, et infra octo dies iuxta legum sanctionem iudici praesentauerit et infra tempus legibus constitutum illic fugitiuum reduxerit unde per fugam uagabundus exiuit. Quicunque ergo ex pontificibus seu sacerdotibus uel ministris ceterisque religiosis huius institutionis nostrae uiolauerit sanctionem, si huiusmodi susceptor episcopus est, et eum quem suscepit, cum his quae habere potuit, ei a quo euagatus est sine dilatione restituet, et insuper ut uere sacrilegus et transgressor institutionis Paternae tanto tempore excommunicatum et remotum se a suis officiis nouerit esse, quanto eum qui fugiit sub sua potestate contigerit remorasse. Si autem huius institutionis nostrae praeuaricator presbyter, diaconus uel quilibet ex religiosis uideatur haberi, reddito eo cum rebus sibi debitis quem suscepit, ipse solus apud eum anno integro sub paenitentiae censura deputatus tenebitur, cuius fugitiuum suscepisse monstratur. Quicunque tamen talibus humanitatem impenderint, eadem et simili censura legum exquirendos et obstringendos se nouerint, qua susceptores fugitiuorum legis sanctione praemonentur adstringi. Illi tamen qui praecessorum suorum id actum esse temeritate contendunt, tunc immunes ab huius ultionis sententia habebuntur, si a tempore ordinationis suae infra duorum mensium spatium, eius qui apud se est, et latebram publicauerit et personam domino fugitiui reduxerint.
Ii sane qui de confinitimis episcopis ceterisque ecclesiarum rectoribus ad metropolitanum suum pro causarum suarum necessitate confugiunt, sicut licentia talibus perfugii datur, ita ii qui eos susceperint, damnari utpote receptores fugitiuorum non poterunt, praesertim si et publice illos apud se habeant et eos cum quibus actiones habuerint, ad reposcentis uocem conuenturos admoneant.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 252-255)