Canon 10
Vtrum audeant ministrare ii qui poenitentiam accipiunt in sacerdotio constituti.
On the third day of the council abbot Vincentius representing Bishop Gaudentius of Valeria (Iberian Peninsula), asks the council whether his superior can celebrate the holy mysteries because being ill he received penance.
[...] Tunc collatis in unum de huiusmodi canonicis instrumentis hoc sancta synodus definiuit, ut reconciliatione praemissa soliti ordinis retentet officia. Si enim regulae praecedentium Patrum eos qui poenitentiam in discrimine mortis accipiunt et nulla de se manifesta scelera confitentur, si adsit tamen in his et talibus probitas morum, ad ecclesiasticos gradus peruenire permittunt, quanto magis ut ii qui in ipso sacerdotio constituti poenitentiam accipiunt, a sui ordinis officio retrahantur? Tantum si se ipsi mortalium criminum professione propria non notarunt. Cum enim omnis sacerdos tunc sibi licitum sacrificare sciat, quando a malis actibus uacat, qua ratione qui paenitentiae remedium suscipit, quod datur in remissionem peccati, a sacrificiis diuinis se abigit? Paenitentia enim ad hoc suscipitur, ut et peccatum diluat et peccati sordes nominem iterare non sinat. Qui ergo confidit per susceptam paenitentiam dimissa sibi peccata, cur confidenter ad altare Domini non accedat, uel cur ordinis sui non audeat retentare officia cum hoc alteri non liceat nisi ei qui se a peccatis abstineat?
Etenim cum paenitentiam accipimus ad similitudinem conditoris nos reformare conamur. Reformatio igitur ipsa medicamentum est quo delentur piacula. Si enim medicamentum istud assumitur, recte creatori suo anima reformatur, recte etiam sacrificandi Deo cultus assumitur quia in eo similitudo conditoris agnoscitur. Si autem paenitentiae medicamentum subtrahitur quod in remissione peccatorum accipitur, ad similitudinem factoris uspiam non uenitur. Etenim paenitentia, ut dictum est, in remedio peccati accipitur, sacerdotium uero propter munditiam retentatur ut os sacerdotis et uita ita fructu bonorum operum floreat, quo et in se delicti passiones exstinguat et praedicamento suo in aliis peccati regnum potentialiter destruat.
Huic igitur taliter, ut praemisimus, sacerdoti uiuenti quid oberit si post acceptas paenitentiae leges diuinis altaribus propositionis offerat panes? Aut numquid paenitentiae donum, quod in remedium fit peccati, in prohibitione deuocandum est sacramenti? Nusquam ergo paenitentiae percepta remedia priuabunt iura coelestia. Paenitens enim abstinere a peccatis pariter et negotiorum saecularium tumultibus debet, non ab his quae sancta uidentur et summa, sese abstrahere, quae operantem plus expiant quam commaculando deturpant. Scriptum est enim: "Sacerdos ad omnem mortuum non accedet" (Lev 21:11), id est mortalium criminum se implicatione non polluet. Non enim dixit Deus ut sacerdos ad sancta quaeque non auderet accedere, de quibus praeceperat ut nullo modo sacerdos de sanctis exiret (Lev 21:12), sed ut mortis opera non auderet contingere. Ergo abigenda sunt ab omni sacerdote quae maculant, exercenda quae mundant.
His ergo rationabili sermocinatione praemissis hoc sancta synodus definiuit, ut stante priscorum canonum sanctione quicumque pontificum uel sacerdotum deinceps per manus impositionem paenitentiae donum exceperint, nec se mortalium criminum professione notauerint, tenorem retentandi regiminis non omittant, sed per metropolitanum reconciliatione paenitentium more suscepta solita expleant ordinis sui officia uel cetera mysteriorum sibi credita sacramenta. Hoc tantum est obseruandum, ut si aut ante acceptionem paenitentiae adiudicatus nec reconciliatus reperitur pro culpis aut si in ipsa acceptione paenitentiae implicatum se dixerit mortalibus factis, iuxta aestimationem metropolitani abstinere huiusmodi oportet a praemissis officiis. Ceterum si, ut dictum est, sub paenitentiae perceptione consistens nihil mortalis criminis se admisisse praedixerit et tamen quod fateri hominibus erubescit, absconsum intra claustra sui pectoris delitiscit, nouerit ipse sibi de se potestatem esse concessam ut iuxta conscientiae suae fiduciam utrum audeat aut non audeat sacrificare Deo, ex sui potius arbitrii potestate quam ex nostri iudicii permissione procedat.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 247-252)