Canon 7
De his qui pro accidentia iurgiorum altaria nudare praesumunt uel luminaria ecclesiae subtrahunt.
"Vae his qui faciunt opus Domini fraudulenter et desidiose" propheticus sermo annuntiat. Et si illi uae incurrunt qui neglegenter opus Domini faciunt, quod supplicium merebuntur qui diuinae seruitutis cultum malitia intercedente ab altariis Christi subducunt? Illos dicimus qui obstinatae mentis dolositate confusi, cum aliqua eos molestia fraternorum iurgiorum pupugerit, insana illico temeritate abrepti altaria nudantes sacratis uestibus exuunt, luminaria subtrahunt, ac diuinorum sacrificiorum cultum malitia intercedente subducunt, et quod in hominibus se uindicare non possunt, iniuriam Deo, quod peius est, inferunt.
Vnde si huiusmodi pro fraterno odio homicidae reatu adstringetur, pro contemptu diuino quid poenae merebitur? Etenim iuxta quod diuinus sermo increpitat "si peccaverit uir in uirum, placari ei potest Deus; si quis autem peccauerit in Deum, quis pro eo rogaturus est?" Facile ergo talium sacerdotum excessibus illa Domini sententia coaptabitur qua malitia percutitur sacerdotum. Dicit enim: "Honorificantes me honorificabo; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles".
Quicumque ergo sacerdotum uel ministrorum deinceps causa cuiuslibet doloris uel amaritudinis permotus aut altare diuinum uestibus sacratis exuere praesumpserit aut qualibet alia lugubri veste accingi, seu etiam si consueta luminariorum sacrorum obsequia de templo Dei subtraxerit uel extingui praeceperit aut quodcunque lugubritatis in templo Dei induxerit, atque, quod peius est, occasionem nutrierit unde de templis Domini aut officia consueta desint aut oblatio singularis sacrificii uideatur in aliquo defraudari, si eum antea uerae paenitudinis coram metropolitano satisfactio non purgauerit, ignobilitati perpetuae mancipatus iuxta superiorem sententiam Domini, et loci sui dignitate se nouerit et honore priuari, illis procul dubio personis ab hac ultionum sententia separatis quae aut contaminationem sacrorum ordinum uel subuersionem sanctae fidei metuentes aut hostilitatem uel obsidionem perferentes, seu etiam diuinorum iudiciorum sententiam metuentes talia fecisse contigerit, in quorum facto plus humilitas, qua Deus placetur, quam interni laboris dolositas declaratur.
(eds. Martínez Díez, Rodríguez 2002: 241-243)